COSCULIUM

COSCULIUM
COSCULIUM
apud Plinium ubi de cocco, l. 16. c. 8. Granum hoc, primoque ceu scapus fruticis parvae aquisoliae ilicis: cosculium vocant, pensionem alter am tributi pauperibus Hispaniae donat. Graece κοσκύλιον est; a κοσκύλλειν, quod proprie significat minutias excrescentes praesecare. Inde κοσκύλματα, et κοσκύλματια praesegmina pellium, quae Sutores e corio resecant. Et proin κοσκύλια dicta grana illa, vesicarum more in fruticis cortice extumescentia, quae ad tingendas lanas abradebantur. Grana autem illa, sive κόκκοι, scatent, intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est et eximium illum colorem, quem nos miramur, et adorârunt Veteres, efficit: unde vermiculum pro ipso cocco dixerunt, uti vidimus supra ubi de Cocco. Vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 272.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CUSCULIA — apud Plinium, l. 16. c. 8. ex Graeco Κοσκύλια, grana sunt κόκκου βαφικῆς, cocci tinctoriae, quae cum scateant intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est, et eximium illum colorem, quem nos miramur et adorârunt Veteres,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”